monumenta.ch > Hieronymus > sectio 184 > . . . > sectio 13 > sectio 100 > sectio 80 > sectio 262 > sectio 240 > 18 > sectio 21 > . . . > sectio 4 > sectio 19 > sectio 117 > sectio 173 > sectio 22 > sectio 6 > sectio 44 > sectio 10 > 13 > sectio 27 > sectio 67 > sectio 24 > sectio 178 > sectio 14 > sectio 237 > . . . > sectio 75 > sectio 113 > 7 > sectio 40 > sectio 139 > 6 > sectio 53 > sectio 163 > sectio 62 > sectio 43 > sectio 3 > sectio 8 > sectio 155 > sectio 52 > sectio 9 > sectio 306 > 9 > sectio 2 > 16 > bsbClm14056.70 > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistularum selectio, 14, 36
Adversarius noster tamquam leo rugiens aliquem devorare quaerens circuit, et tu pacem putas? Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem; oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in occulto sicut leo in spelunca sua; insidiatur ut rapiat pauperem: et tu frondosae arboris tectus umbraculo molles somnos,futura praeda, carpis? Inde me persequitur luxuria, inde avaritia conatur inrumpere, inde venter meus vult mihi deus esse pro Christo, conpellit libido, ut habitantem in me spiritum sanctum fugem, ut templum eius violem, persequitur me, inquam, hostis, cui nomina mille, mille nocendi artes: et ego infelix victorem me putabo, dum capior? Nolo, frater carissime, examinato pondere delictorum minora arbitreris idolatriae crimina esse, quae diximus; immo apostoli disce sententiam, qui ait: Hoc enim scitote intellegentes, quia omnis fornicator aut immundus, aut fraudator, quod est idolatria, non habet hereditatem in regno Dei et Christi.